Sollicitudo pastoralis

Fostering and Preserving the Orders of Men Religious

This latin text is taken from the Bullarum Romanum, November 20, 1679 A. D., p. 214.

  1. Sollicitudo pastoralis officii, quo catholicae Ecclesiae per universum orbem diffusae regimini divina dispositione praesidemus, nos urget atque impellit, ut religiosorum viroum Ordines ad omnipotentis Dei gloriam et animarum salutem sapienti pietate ab hac sancta Sede institutos, magnisque in Ecclesiam Dei meritis fulgentes, in sanctis ac primaevis eorum institutis confovere et conservare, ac a noxiis, quae primigeniae religiositatis spiritum atque rigorem extinguere et relaxare possent, tueri et praemunire, felicibusque illorum in via mandatorum Domini progressibus consulere, quatum nobis ex alto conceditur, studeamus.

Cum itaque (sicut accepimus) in pluribus capitulis generalibus Ordinis fraturm Minorum sancti Francisci de Observantia nuncupatorum, et novissime in Vallisoletano, quod anno MDCLXX celebratum fuit, unanimi omnium fraturm vocalium consensu declaratum et protestatum fuerti, in nullo regulae eorumdem fraturm Minorum praecepto eatenus cum fratribus Minorum de corpore Observantiae, sive Observantes, sive Reformati, sive Observantes, sive Reformati, sive Discalceati, sive Recollecti dicantur, dispensatum fuisse, nec ipsum Obervantiae corpus ullam unquam admisisse vel admittere dispensationem in regula, sed potius velle pro viribus, Domini favente auxilio, illam pure observare iuxta Summorum Pontificum declarationes a fratribus Obervantibus seu de Observantia in sui statutis generalibus recapitualatis, pro cismontanis anno MDCLXII, et pro ultramontanis anno MDCXXI, ac a Reformatis, Discalceatis et Recollectis in suis particularibus constitutionibus repective admissas et receptas:

  1. Nos, pro maiori huius protestationis frimitate, et ut in Ordine praefato status et regula fratrum Minorum pure observetur, singulisque fratribus praetextus eam transgrediendi praecludatur, eamdem protestationem et declarationem supra expressam harum serie autoritate apostolica approbantes et confirmantes, motu proprio ac ex certa scientia et matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, tenore praesentium declaramus omnes et singulos fratres de corpore Observantiae dicti Ordinis teneri in conscientia observare regulam fratrum Minorum sancti Francisci et praecepta a felicis recordationis Nicolao III et Clemente V Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris exposita et numerata ad normam constitutionum praedictarum respective, et signanter, praeter praecepta quae non ita frequenter occurrunt et recitationem divini officii, teneri ad ieiunia praecepta in regula, nisi excuset necessitas, ad incendum sine calceamentis, hoc est absque aliquo quod pedem cooperiat, cuiuscumque illud materiae sit, nisi adsit vera necessitas a prelato approbanda, ad non equitandum, nisi infirmitas vel necessitas iudicio superiorum probata excuset, ad vilitatem vestium iuxta praedictas constitutiones respective, ad non utendum pluribus vestimentis quam illis quae regula praescribit, nempe una tunica cum caputio et alia sine caputio, chorda et femoralibus; nam aliud quodvis vestimenti genus ultra praedicta (excepto mantello ab initio religionis licito), ut indusia, seu camisiae; sudariola, tunicellae, et similia, sunt contra regulam, nisi adsit vera necessitas excusans a praecepto per praelatum approbata; ad demum teneri ad capitale praeceptum religionis fratrum Minorum de non recipiendis denariis per se vel per interpositam personam, aliarum enim rerum necessarium possunt fratres Minores de corpore Observantiae huiusmodi habere usum, licet non dominium, denariorum, autem nec dominium, denariorum, autem nec dominium nec usum; et proinde quaevis contractatio pecuniae, seu denariorum, quae non sit pure naturalis, seu quae sit quovis modo politica, cuiuscumque domini sint denarii seu pecunia, fratribus Minoribus Observantibus seu de Observantia est omnino prohibita; ac propterea omnes et singulas dispensationes, concessiones et consuetudines, si quae contra praemissa in corpore Observantiae Ordinis praedicti reperiantur, motu, scientia, deliberatione et potestatis plenitudine paribus, earumdem tenore praesentium, revocamus, cassamus, iritamus et annullamus, viribusque et effectu penitus et omnino revocamus, ac revocatas, cassatas, irritas et nullas, viribusque et effectu penitus et omnino vacuas esse et perpetuo fore decernimus et declaramus. Declarantes tamen pariter quod per praemissa non prohibentur in dicto Ordine syndici apostolici, cum eorum usus non sit dispensatio in regula, sed modus a Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris provisus pro puriori illius observatione, sive eiusmodi syndici assumantur ad praescriptum constitutionem Nicolai III et Clementis V praedecessorum praefatorum, sive secundum dispositionem constitutionum recolendae memoriae memoriae Martini IV et Martini V ac Pauli IV praedecessorum pariter nostrorum, prout illorum usus in singulis familiis, congregationibus, reformationibus, aut provinciis Ordinis praedicti respective fuerit receptus.
  2. Ut autem in ingressu religionis uniusque de obligationibus sumere vult, plene informetur, statuimus ut nullus recipiatur ad habitum regularem in eodem Ordine, nisis prius plene informatus sit de praedictis praeceptis regulae obligatibus in conscientia, et praevia hac notitia velit probationem subire; nec quiquam admittatur ad professionem regularem, nisis prius examinatus sit de intellectu regulae et praeceptorum eius iuxta praedicta, et deinde immediate ante illam coram tota communitate fiat ei protestatio, quod ad observantiam regulae cum omnibus eius praeceptis tunc enumerandis et exprimendis obligetur in professione, eamque protestationem admittat, et sub ea professionem faciat.
  3. Quia vero efficacius praedicta observandi medium est exemplum praelatorum sive superiorum, ideo statuimus pariter neminem eligi posse in praelatum sive superiorem in Ordine praedicto, qui vitam communem observantiae non sequatur, hoc est qui frequenter equitet, seu infirmitatem, qua ab obligatione pedibus incedendi excusetur, habeat, qui indusiis seu camisiis aut lineis utatur apud se vel in lecto, qui claceatus incedat, qui ieiunia Ecclesiae et regulae non observet, qui aliquando visus sit contrectare pecunias, nisis iam per trienium saltem emendatus sit, qui notabiliter defectuosus sit in assistendo communitati chori, refectorii et aliis, prout sibi in constitutionibus praescribitur. Porro electio illius, qui in omnibus praemissis vitam communem non sequatur, irritanda sit a praelato sive superiore generali, capta informatione extraiudiciali, pro sua conscientia, sine strepitu iudicii, cum consilio tamen et assensu trium fraturm, qui ministri provinciales vel saltem definitores provinciae sint vel fuerint; ipsorum autem conscientias, ne aut ille expellatur qui vitam communem sequatur, aut ille confirmetur qui eam non observet, oneramus.
  4. Demum, ut omnis occasio transgrediendi praeceptum de non contrectandis denariis seu pecuniis auferatur, omnibus et singulis dicti Ordinis praelatis sive superioribus in virtute sanctae obedientiae, ac sub poena privationis suorum officiorum, iniungimus ut nullo religioso eiusdem Ordinis permittant administrationem fundorum, reddituum aut quarumcumque aliarum rerum et bonorum mobilium vel immobilium, cuiuscumque domini illa sint, et signanter ut nulli religiosorum Ordinis huiusmodi permittatur administratio bonorum temporalium alicuius monasterii monialium sub quovis praetextu aut nomine, nempe administratoris, syndici, factoris, coloni, superintendentis, villici, aut alio quovis imaginabili.
  5. Decernentes easdem praesentes litteras et in eis contenta quaecumque, etiam eo quod superiores et fratres Ordinis praedicti, aliique quilibet, cuiuscumque status, gradus, ordinis, praeeminentiae vel digitatis existant, seu alias specifica et individua mentione et expressione digni, in praemissis interesse habentes seu habere quomodolibet praetendentes, illis non consenserint, seu ad ea vocati, citati et auditi, causaeque, propter quas ipsae praesentes emanarint, sufficienter adductae, verificatae et iustificatae non fuerint, aut ex alia qualibet, etiam quantumvis veridica, legitima et privilegiata causa, colore, praetextu vel capite, etiam in corpore iuris clause, etiam enormis, enormissimae et totalis laesionis, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae aut interesse habentium consensus, aliove quolibet, etiam quantumvis magno et substantiali ac incogitato et inexcogitabili individuamque expressionem requirente defectu notari, impugnari, infringi, retractari, modificari, redargui, in controverisiam vocari, aut ad terminos iuris seu statuorum et constitutionum dicti Ordinis reduci, seu adversus illas aperitionis oris, restitutionis in integrum, aliudve quodcumque iuris, facti vel gratiae remedium intentari vel impetrari, aut impetrato, seu etiam motu, scientia et potestatis plenitudine paribus concesso vel emanato, quempiam in iudicio vel extra illud uti seu se iuvare ullo modo posse; sed easdem praesentes litteras semper firmas validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac ab illis, ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia inviolabiliter et inconcusse observari et adimplere, sicque et non aliter in praemissis censeri, atque ita per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, ac S. R. E. cardinales, etiam de latere legatos et Apostolicae Sedis nuncios, aliosve quoslibet quacumque praeeminentia et potestate fungentes et functuros, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpetandi facultate et auctoriatate, iudicari et definiri debere, ac iritum et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoriate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.
  6. Non obstantibus praemissis, ac, quatenus opus sit, nostra et cancellariae apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque apostolicis, ac in universalibus, provincialibusque et synodalibus conciliis editis, generalibus vel specialibus, constitutionibus et ordinationibus, necnon dicti Ordinis, eiusque congregationun, reformationum, provinciarum et conventuun quorumcumque, aliisve quibuslibet, etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, usibus, stylis et consuetudinibus, etiam immemorabilibus, privelegiis quoque, indultis et litteris apostolicis eidem Ordini, eiusque superioribus, fratribus et personis quibusvis, sub quibuscumque verborum tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisve efficacioribus, efficacissimis et insolitis clausulis, irritantibusque, aliisque decretis in genere vel in specie, etiam motu, scientia et potestatis plenitudine paribus, ac consistorialiter et alias quomodolibet in contrarium praemissorum concessis ac quantiscumque vicibus confirmatis, approbatis et innovatis; quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus, specialis, specifica, expressa et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu quaevis alia expressio habenda aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum tenores huiusmodi, formas, causas et occasiones praesentibus pro plene et sufficienter expressis, exactissime servatis et specificatis respective habentes, illis alias in suo robore premansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus et derogatum esse volumus ceterisque contrariis quibuscumque.
  7. Volumus autem ut earumdem praesentium litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate consitutae munitis, eadem prorsus fides ubique locorum tam in iudicio quam extra illud habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die xx novembris MDCLXXIX, pontificatus nostri anno IV.

Paragraph numbers, do not appear in the latin text, but were added by the translator of the english text..

Click here for the english translation of Sollicitudo pastoralis

Source: The Franciscan Archive http://www.franciscan-archive.org/