Apostolicorum in Missionibus

 

Quam laeto animi sensu fideles universi canonizationem Sanctae Teresiae e Iesu Infante exceperint, divulgata per orbem devotio menifeste demonstrat, cum vel apud ipsas infidelium dissitas regiones Carmelitis Virgo promissum rosarum imbrem e caelo dimittere non praetermiserit. Qua de causa, innumeri Sacrorum Antistites maiores percipi posse fructus in dominica vinea persenserunt, si Sancta Teresia a Iesu Infante, quae maximo flagrabat ardore et zelo dilatandae fidei, cuiusque miraculosos in paganis plagis effectus omnes norunt, caelestis Patrona omnium Missionariorum, in quibusvis Missionibus laborantium declaretur; et ideo Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae XI collectas undique preces humillime obtulerunt ut communibus votis suprema Apostolica sanctio accederet. Sanctitas porro Sua, referente, infrascripto Domino Cardinali Sacrae Rituum Congregationi Praefecto, postulationibus Antistitum ingenti mumero oblatis benignissime obsecundans, declarare dignata est Sanctam Teresiam ab Infante Iesu, peculiarem Missionariorum omnium, sive vivorum sive mulierum, necnon Missionum in toto orbe existentium Patronam aeque principalem cum S. Francisco Xaverio, cum omnibus iuribus et privilegiis liturgicis quae huie titulo conveniunt. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 14 Decembris 1927.

 

Antonio Cardinal Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae

S.R.C. Praefectus