Exivi de Paradiso


    Transcriptus ex Annalibus Minorum de Wadding, vol 6, pp. 202-211

    Anno Christi 1312 Religionis Minorum 105 Henrici VII. Imp. Anno 5 Clementis V. Anno 8

    Clemens Papa &c.

    Declaration sum. Pontif. in regul. FF. Minorum

    1. Exivi de Paradiso, dixi, rigabo hortum plantationum, ait ille coelestis agricola, qui vere fons sapientiae verbum Dei, a Patre in Patre manens, genitum ab aeterno, novissime diebus istis (fabricante Sancto Spiritu) in utero Virginis caro factum, exivit homo ad opus arduum redemptionis humani generis peragendum: exemplar se dando coelestis vitae, praebens hominubus semetispsum. Verum quia plerumque mortalis vitae sollicitudinibus pressus homo, mentis aspectum ab exemplaris hujusmodi intuitu divertebat: verus noster Salomon in solio militantis Ecclesiae hortum voluptatis inter ceteros quemdam fecit a procellosis mundi fluctibus elongatum, in quo quieties ac securius vacaretur contemplandis, servandisque hujusmodi operibus, exemplaris in hunc mundum introivit ipse, ut regaret ipsum foecundis aquis gratiae, & doctrinae. Hic hortus siquidem est Fratrum Minorum sancta Religio, quae muris regularis observantiae firmiter undique circumclusa, intra se solo contenta Deo adornatur abunde novellis plantationibus filiorum. Ad hunc veniens dilectus Dei Filius mortificantis poenitentiae myrrham metit cum aromatibus, quae suavitate mira universis odorem attrahentis sanctimoniae circumfundunt. Haec est illa colestis vitae forma, & regula, quam descripsit ille Confessor Chirsit eximius sanctus Franciscus; ac servandam a suis filiis verbo docuit pariter & exemplo.

    Pontifices declararunt regulam.

    2. Quia vero dictae santae regulae professores, ac aemulatores devoti, ut & alumni, & veri Filii tanti Patris affectabant, sicut & ferventer affectant, ad purum & ad plenum praemissam regula firmiter observare: attendentes quaedam quae dubium poterant afferre sensum in ipsius regulae serie contineri, pro ipsorum declaratione habenda recurrerunt prudenter olim ad apicem Apostolicae dignitatis, ut certificati per ipsam, cujus pedibus etiam per ipsam regulam sunt subjecti, possent Domino (pulsis cunctis dubiis) cum plena claritate conscientiae deservire. Horum autem piis, & justis supplicationibus plures praedecessores nostri Romani Pontifices successive (sicut dignum erat) applicantes aures & ad animum, declaraverunt ea quae dubia videbantur: addiderunt nonnulla, & aliqua concesserunt, sicut expedire videbant Fratrum conscientiis, ac purae observantiae hujus status. Verum quia plerumque ubi culpa non est, eam timere solent conscientiae timoratae, quae in via Dei quodcumque devium expavescunt, non sunt ad plenum ex dictis declarationibus dictorum omnium Fratrum conscientiae quietatae, quin circa aliqua ad regulam ipsorumque statum pertinentia dubitationum in ipsis fluctus aliqui generentur & oriantur, sicut ad aures nostras pluries, & de quampluribus in publicis, & privatis consistoriis est perlatum. Quapropter per ipsos Fratres nobis est humiliter supplicatum, quatenus praedictis dubiis, quae occurrerunt, & quae possunt occurrere in futurum, adhibere opportuna declarationis remedia, de benignitate Sedis Apostolicae curaremus.

    Affectus Pontificis in regulae professores.

    3. Nos igitur, cujus animus ab aetate tenera pia devotione efferbuit ad hujusmodi professores regulae, & ad Ordinem ipsum totum: nunc autem ex communi cura pastorali regiminis, quam immeriti sustinemus, ad ipsos fovendos dulcius & attentius gratiosis favoribus prosequendos tanto provocamur ardentius, quanto frequentius intenta mente revoluimus fructus uberes, quos ex eorum exemplari vita, & salutare doctrina toti universali Ecclesiae continue cernimus provenire, tam pia supplicantium intentione commoti, ad peragendum diligenter quod petitur, studia nostra duximus convertenda: ipsaque dubia per plures Archiepiscopos, & Episcopos, & in Theologia Magistros, & alios litteratos providos, & discretos examinari fecimus diligenter.

    Fratres non tenentur ad omnia consilia Evangelica.

    Tenentur Fratres ad omnia, quae pertinent ad tria vota.

    4. Cum igitur in primis ex eo quod in dictae regulae principio habetur: Regula, & vita Fratrum Minorum haec est: scilicet Domini nostri Jesu Christi santum Evangelium observare, in obedientia vivendo, sine proprio, & in castitate. Item infra: Finito vero anno probationis, recipiantur ad obedientiam promittentes vitam istam semper & regulam observare. Item circa finem regulae: Paupertatem, & humilitatem, & sanctum Evangelium Domnini Nostri Jesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus: fuit haesitatum, an Fratres ejusdem Ordinis ad omnia, tam praecepta, quam consilia Evangelii, ex professione suae regulae teneantur: quibusdam dicentibus, quod ad omnia: aliis autem asserentibus, quod ad sola tria illa consilia, videlicet, vivere in obedientia, in castitate, & sine proprio, & ad ea, quae sub verbis obligatoriis ponuntur in regula, obligantur. Nos circa hunc articulum praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, ipsumque articulum quoad aliquid clarium prosequentes, dictae haesitationi duximus respondendum, quod cum votum determinatum cujuslibet habeat cadere sub certo, vovens regulam non potest dici teneri ex vi voti hujusmodi ad ea consilia Evangelica, quae in regula non ponuntur, & quidem beati Franicsci conditoris regulae haec probatur fuisse intentio, ex hoc quod quaedam Evangelica consilia in regula posuit, aliis praetermissis. Si enim per illud verbum: Regula & vita Fraturum Minorum haec est &c. intendisset eos ad omnia consilia evangelica obligare, superflue & nugatorie quaedam eorum, suppressis ceteris, in regula expressiset. Cum autem natura termini restrictivi hoc habeat, quod sic exludit ab ipso extranea, quod cuncta ad ipsum pertinentia concludit: declaramus & dicimus, quod dicti Fratres non solum ad illa tria nude & absolute accepta ex professione suae regulae obligantur, sed etiam tententur ad ea omnia implenda, quae sunt pertinentia ad tria praedicta, quae regula ipsa ponit. Nam si ad haec tria praedicta tantum praecise & nude promittentes se servare regulam vivendo in obedientia, castitate, & sine proprio, & non etiam ad omnia contenta in regula, quae hae tria modificant, arctarentur pro nihilo & vane professentur haec verba: Promitto semper hanc regulam obsrvare: ex quo ex his verbis nulla obligatio nasceretur. Nec tamen putandum est, quod beatus Franciscus professores hujus regulae, quantum ad omnia contenta in regula modificantia tria vota, seu ad alia in ipsa expresa intenderit aequaliter esse obligatos; quin potius aperte discrevit, quod quoad quaedam ipsorum ex vi verbi transgressio est mortalis, & quoad quaedam alia, non: cum ad quaedam ipsorum verbum apponat praecepti, vel aequipollentis eidem, & quad aliqua verbis aliis sit contentus.

    5. Item quia praeter ea, quae expresse verbo praecepti, ac exhortationis, seu moniti ponuntur in regula: talia nonnulla verbo imperativi modi negative vel affirmative apposito inseruntur, hactenus extitit dubitatum an tenerentur ad ista, ut ad habentia vim praecepti. Et quia, ut intelleximus, non minuitur hoc dubium, sed augetur ex eo quo faelicis recordationis Nicolaus Papa III. praedecessor noster noscitur declarasse, quod Fratres ipsi ex professione suae regulae sunt adstricti ad ea consilia evangelica, quae in ipsa regula praeceptorie vel inhibitorie, seu sub verbis equipollentibus exprimuntur; & nihilominus ad eorum omnium observantiam, quae ipsis in eadem regula sub verbis obligatoriis indicuntur; supplicaverunt praedicti Fratres, ut ad ipsorum conscientias servanda declarare, quae horum censeri debeant praeceptis aequipollentia, ac obligatoria dignaremur. Nos itaque, qui in sinceris horum conscientiis delectamur, attendentes quod in his, quae animae salutem respiciunt, ad vitando graves remorsus conscientiae pars securior est tenenda: dicimus quod licit Fratres non ad omnium, quae sub verbis imperativi modi ponuntur in regula, sicut ad praeceptorum, seu praeceptis aequipollentium observantiam teneantur: expedit tamen ipsis Fratribus ad observandam puritatem regulae, & rigorem, quod ad ea, sicut ad aequipollentia praeceptis se noverint obligatos, quae hic inferium adnotantur. Ut autem haec, quae videri possint aequipollentia praeceptis ex vi vebi, vel saltem ratione materiae de qua agitur, seu ex utroque sub compendio habeantur: declaramus, quod illud quod ponitur in regula de non habendo plure tunica, quam unam cum caputio, & alim sine caputio: item de non portandis calceamentis, & de non aequitando extra casum necessitatis: item quod Fratres vilibus induantur. Item quod jejunare a festo omnium Sanctorum usque ad Natale Domini, & in sextis feriis teneantur: Item quod Clerici faciant divinum officum secundum ordinem Sanctae Romanae Ecclesiae: Item quod Ministri, & custodes pro necessitatibus infirmorum, & Fratribus induendis sollicitam curam gerant: Item quod si quis Fratrum in inifrmitatem ceciderit, alii fratres debent ei servire: Item quod Fratres non praedicent in Episcopatu alicujus Episcopi, cum ab eo illis fuerit contradictum: Item quod nullus audeat penitus populo praedicare, nisi a Generali Ministro, vel aliis, quibus secundum declarationem praedictam id competit, fuerit examinatus, approbatus, & ad hoc institutus: Item quod Fratres qui cognoscerent se non posse praemissam regulam spiritualiter observare, debeant, & possint ad suos Ministros recurrere: Item quod omnia quae ponuntur in regula ad formam habitus tam Novitiorum, quam etiam professorum: necnon ad receptionis modum, ac professionem spectantia, nisi recipientibus quoad habitum Novitiorum (sicut dixit regula) secundum Deum aliter videatur. Haec (inquam) omnia sunt a Fratribus tamquam obligatoria servanda: Item ordo communiter sentit, tenet, & tenuit ab antiquo, quod ubicumque ponitur in regula hoc vocabulum, teneantur, obtinet vim praecepti: & observari debet a Fratribus sicut tale.

    An Frat. possint licite recipere de bonis intrantium religionem, si ei dentur. Cautela a Fr. observanda circa receptionem oblatorum ab ingredientibus religionem.

    6.Ceterum quia Christi Confessor praedictus agendorum, ac servandorum circa recipiendos ad Ordinem, Ministris, & Fratribus modum praebens, dixit in regula, quod caveant Fratres & eorum Ministri, ne sint solliciti de rebus suis temporalibus, ut libere faciant de eis quidquid ipsis a Domino fuerit inspiratum: licentiam tamen habeant ipsi Ministri mittendi eos ad aliquos Deum timentes si consilium requiratur, quorum consilio sua bona pauperibus erogentur: dubitaverunt, & dubitant multi Fratrum, an liceat ipsis de bonis ingredientium quidquam recipere si donetur: & si ad dandum personis & conventibus possint eos inducere sine culpa: Si etiam ad disponendum distributionem rerum talium debeant ipsi Ministri seu Fratres dare consilum, ubi ad consulendum alii, quam ex ipsis ad quos ingressuri mittantur, possint idonei invenire. Nos autem considerantes attente intendisse sanctum Franciscum suae regulae professores, quos fundaverat in maxima paupertate, ab affectu temporalium rerum ipsorum ingredientium per dicta verba specialiter & totaliter elongare, ut quantum est ex parte Fratrum ipsorum, receptio ad Ordinem sancta & purissima appareret, & ne aliquo modo oculum viderentur habere ad bona eorum temporalia, sed ad ipso tantum divino servitio mancipandos: dicimus de cetero debere tam Ministros quam Fratres ceteros, ad dictis inductionibus ad sibi dandum & suasionibus, necnon & dandis circa distributionem consiliis abstinere, cum per hoc ad timentes Deum status alterius mitti debeant, non ad Fratres: ut vere cunctis pateant esse tam salubris Instituti paterni studiosi zelatores, saeduli, & perfecti. Cum vero facere de rebus suis quod Dominus ispirabit, ipsamet regula ingredientibus liberum esse velit, non videtur quin liceat eis recipere, consideratis scilicet eorum necessitatibus & moderaminibus declarationis jam dictae, si quid de bonis suis intrans sicut, & ceteris pauperibus per modum eleemosynae libere velit dare: cavere tamen in acceptione oblatorum talium decet Fratres, ne ex receptorum quantitate notabili, praesumi possit sinister oculus contra ipsos.

    7. Praeterea cum dicatur in regula, quod illi qui jam promiserunt obedientiam, habeant unam tunicam cum caputio, & aliam sine caputio qui habere voluerint: Item quod Fratres omnes vilibus induantur: nosque praedicta verba declaraverimus aequipollere praeceptis: volentes haec determinari plenius, dicimus quantum ad numerum tunicarum, quod plure uti non licet, nisi in necessitatibus, quae haberi possunt ex regula, secundum quod hunc passum memoratus praedecessor noster plenius declaravit. Vilitatem autem vestium tam habitus, quam interiorum tunicarum, illam intelligi debere dicimus, quae secundum consuetudinem vel conditionem patriae debeat quantum ad colorem panni & pretium vilitas merito reputari: non enim quoad regiones omnes potest determinatus unus modus in talibus assignare. Hujusmodi etiam vilitatis judicium Ministris & Custodibus seu Guardianis duximus committendum, eorum super hoc conscientias onerantes: ita tamen quod servent in vestibus vilitatem, quorum etiam Ministrorum, Custodum & Guardianorum judicio eodem modo relinquimus, pro qua necessitate possint ipsi Fratres calceamenta portare.

    Declaration circa jejunium.

    8. Deinde cum duobus temporibus annotatis in regula, scilicet a festo omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini, & maxime quadragesimae, in quibus jejunare tenentur, inferatur in eadem regula: aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria jenunare: & ex hoc voluerint aliqui dicere, quod dicti Ordinis Fratres non tenentur, nisi ex condecentia ad alia jejunia, quam ad ista: declaramus, debere intelligi eos non teneri ad jejunium aliis temporibus, preterquam in jejuniis ab Ecclesia constitutis: non est enim verisimile, quod vel Institutor regulae, vel etiam confirmator absolvere ipsos intenderit a servandis illis jejuniis, ad quae de communi statuto Ecclesiae obligantur ceteri christiani.

    Prohiben. cippi. Fr. nequeunt recurrere ad pecun. nisi pro causis expressis a Nicol. III. Cautelae observandae a Fr. circa pecuniam tam cum deponitur. quia, circa depsotatam, & circa depositar.

    9. Porro cum dictus Sanctus volens Fratres suos super omnia a denariis seu pecunia esse totaliter alienos, praeceperit firmiter Fratribus universis, ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se, vel per interpositam personam: istumque articulum declarans, praedecessor noster, casus & modos posuerit, quibus servatis a Fratribus non possint dici, nec debent per se, vel per alium pecuniae receptores, contra regulam vel sui Ordinis puritatem. Dicimus Fratres teneri cavere summopere quod pro aliis causis & sub modis aliis, quam ponat dicti praecedessoris nostri declaratio, ad dantes pecunia, sive deputatos nuncios non recurrant, ne (si secus ab ipsis attentatum fuerit) trangressores praecepti & regulae merito possint dici: nam ubi alicui generaliter prohibetur, quod expresse non conceditur intelligitur denegatum. Quocirca quaestus omnis pecuniae, ac oblationum, pecuniarum receptio in Ecclesia, vel alibi, cippi vel trunci ordinati ad offerentium, vel donantium pecunias reponendas: necnon & quicumque recursus ad pecunias, seu habentes ipsas, qui per declarationem ipsam non conceditur: haec inquam omnia sunt eis simpliciter interdicta. Cum etiam recursus ad amicos spirituales expresse tantum in duobus casibus secundum regulam concedatur: videlicet pro necessitatibus infirmorum, & Fratribus induendis: idque pie & rationabiliter considerata necessitate vitae, ad alias necessitates Fratrum pro tempore occurrentes (cessantibus eleemosynis) seu etiam ingruentes, saepe dictus praedecessor noster duxerit extendendum: attendant Fratres praefati, quod pro nullis causis aliis quam praedictis vel similibus in via, vel alibi recurrere licet eis ad amicos hujusmodi, sive sint dantes pecunias seu deputati per ipsos, sive nuntii vel depositarii, seu alio quovis nomine appellentur: etiamsi concessi per eadem declarationem modi circa pecuniam integre servarentur. Denique cum idem Confessor summe affectaverit, suae regulae professores totaliter esse abstractos ab affectu & desiderio terrenorum, & specialiter a pecunia in regula sepius repetita: curare Fratres vigilanter necesse est, quod cum ex causis praedictis & modis ad habentes pecunias deputatas pro ipsorum necessitatibus recurrere opportebit ad tenentes ipsas, quicumque hi fuerint principales vel nuntii, in omnibus sic se gerant, quod se cunctis ostendant in dictis pecuniis (sicut nec habent) penitus nihil habere. Quapropter praecipere quod & qualiter pecunia expendatur, computumque exigere de expensa, eam quomodocumque repetere sive deponere, aut deponi facere, capsulam pecuniae, vel ejus clavem deferre, hos actus & consimiles sibi Fratres illicitos esse sciant: praedicta enim facere ad solos Dominos pertinet, qui dederunt, & eos quos ipsi deputaverunt ad hoc ipsum.

    Sum. Pontif. receperunt in se & Romana Eccl. dominium eorum quorum usum Fr. licet habere.

    Fr. Minor. non sunt capaces successionum cum in his transeat dominium ad haered.

    Fr. non possunt recipere annuos redditus nec possessiones nec eorum usum.

    10. Proinde cum Vir sanctus paupertatis praemissae in regula modum exprimens dixerit in eadem: Fratres nihil sibi approprient, nec domum, nec locum, nec aliquam rem: sed tamquam peregrini & advenae in hoc seculo, in paupertate & humilitate Domino famulantes, vadant pro eleemosyna confidenter: sicque declaratum extitit per nonnullos praedecessores nostros Romanos Pontifices, hanc expropriationem intellige debere tam in speciali quam etiam in communi, propter quod & rerum concessarum omnium, oblatarum & donatarum Fratribus (quas & quarum usum facti, scilicet Ordini vel ipsius Fratribus licet habere) proprietatem & dominium in se & Romana Ecclesia receperunt, dimisso ipsis Fratribus in eis tantummodo usu facti simplicis. Ad nostrum fuerunt deducta examen quae in Ordine fieri dicebantur, & videbantur praedicto voto & puritati Ordinis repugnare: videlicet, ut ea prosequamur ex ipsis quae remedio credimus indigere, quod se institui haeredes non solum sustinent sed procurant: Item quod redditus annuos recipiunt interdum in tam notabili quantitate, quod Conventus habentes totaliter inde vivunt: Item quod cum ipsorum negotia etiam pro rebus temporalibus in curiis agitantur, assistunt advocatis & procuratoribus, & ad instigandum eosdem se ibidem personaliter representant: Item quod executiones ultimarum suscipiunt voluntatum, & gerunt, seque intromittunt quandoque de usuarum, vel male ablatarum dispositionibus seu restitutionibus faciendis: Item quod alicubi non solum excessivos hortos, sed etiam vineas magnas habent, de quibus tam de oleribus quam de vino multum colligiter ad vendendum: Item quod temporibus messium vel vindemiarium sic copiose granum & vinum mendicando vel aliunde emendo colliguntur a Fratribus, & in cellariis & granariis reconduntur, quod per anni residuum & absque eorum mendicatione possunt transigere vitam suam: Item quod Ecclesias vel alia aedificia faciunt vel procurant fieri in quantitate & curiositate figurae, & formae, ac sumptuositate notabiliter excessiva, sic quod non videntur habitacula pauperum, sed magnatum: Paramenta etiam Ecclesiastica in plerisque locis tam multa habent, & tam notabiliter pretiosa, quod excedunt in his magnas Ecclesia Cathedrales: equos insuper & arma eis oblata in funeralibus recipiunt indistincte: tamen communitas Fratrum & specialiter Rectores ipsius Ordinis asserebant, quod praedicta, seu plura ex ipsis in Ordine non fiebant, quod & si qui reperiuntur rei in talibus rigide puniuntur: necnon contra talia ne fiant, sunt facta pluries ab antiquo statuta in Ordine multum stricta. Cupientes igitur nos ipsorum Fratrum providere conscientiis, & cuncta dubia (quantum possibile nobis est) de ipsorum pectoribus removere, ad praedicta, modo, qui sequitur respondemus. Cum enim ad veritatem vitae pertineat, ut id quod exterius agitur, interiorem mentis dispositionem & habitum representet: necesse habent Fratres, qui se expropriatione tanta a temporalibus abstraxerunt, ab omni eo, quo dictae expropriationi esset, vel posset videri contrarium, abstinere. Quia igitur in successionibus transit non solum usus rei, sed & dominium suo tempore in haeredes: Fratres autem praefati nihil sibi in speciali acquirere, vel eorum Ordini possunt, etiam in communi: declarando dicimus, quod sucessionum hujusmodi, quae etiam ex sui natura indiferenter ad pecuniam, & etiam ad alia mobilia, & immobilia se extendunt (considerata sui puritate voti) nullatenus sunt capaces: nec licet eis valorem haereditatum talium, vel tantam earum partum, quod praesumi possit hoc in fraudem fieri, quasi sub modo & forma legati sibi dimissi facere, vel sic dimissa recipere: quin potius ista sic fieri ab ipsis simpliciter prohibemus. Cumque annui redditus inter immobilia censeantur a jure, ac hujusmodi redditus obtinere paupertati & mendicitati repugnet, nulla dubitatio est, quod praedictis Fratribus redditus quoscumque sicut & possesiones vel earum etiam usum (cum eis non reperiatur concessus) recipere vel habere (conditione considerata ipsorum) non licet. Amplius, cum non solum quod malum esse dignoscitur, sed & omne quod speciem habet mali, sit a viris perfectis specialiter evitandum: ex talibus autem assistentiis in curiis, & instigationibus, cum de rebus agitur in ipsorum commoda convertendis, creduntur verisimiliter ex his, quae foris patent (de quibus habent homines foris judicare) in ipsis rebus Fratres assistentes aliquid quaerere tamquam suum: nullo modo debent hujusmodi voti & regulae professores se talibus curis, & litigiosis actibus immiscere: ut & testimonium habeant ab his qui foris sunt, & puritati satisfaciant voti sui, evitetur per hic scandalum proximorum. Verum etiam cum dicti Ordinis Fratres non solum a receptione, propietate, dominio, sive usu ipsius pecuniae, verum etiam contrectatione qualibet ipsius, & ab ea sint penitus alieni, quemadmodum saepe dictus praedecessor noster in delaratione hujusmodi regulae plane dixit: cumque dicti Ordinis professores pro nulla re temporali possint in judicio expetire, praedictis Fratribus non licet nec competit, quin potius considerata sui puritate status debent scire sibi interdictum, quod hujusmodi executionibus & dispositionibus se exponant, cum haec saepius absque litigio & contrectatione vel administratione pecuniae nequeant expedire. Verumtamen in his exequendis dare consilium ipsorum statui non obsistit, cum ex hoc ipsis circa bona temporalia nulla jurisdictio sive actio in judicio, sive dispensatio tribuatur.

    Fr. non possunt habere hortos vineas, nec similia.

    Non habeant Eccl. excessivas in magnitudine. Temperata & humilia aedificia habeant.

    11. Licet vero non solum sit licitum, sed & multum conveniens rationi, quod Fratres qui in laboribus spiritualibus orationis & studii sedule occupantur, hortos & areas habeant competentes ad recollectionem vel recreationem sui, & interdum ad se ipsos post labores hujusmodi corporaliter deducendos, necnon ad habenda necessaria hortalitia pro se ipsis: habere tamen hortos aliquos ut colantur, ac olera & alia hortalitia pretio distrahantur, necnon & vineas, repugnat suae regulae & Ordinis puritati, secundum quod dictus praedecessor declaravit ac etiam ordinavit: quod si talia ad usus proxime dictos, ut puta agrum vel vineam ad colendum & consimilia Fratribus legarentur, per omnem modum Fratres a receptione talium abstinerent, cum etiam praemissa habere ut pretium fructuum suis temporibus habeatur, ad naturam & formam proventuum appropinquet. Rursus cum praedictus Sanctus, tam in exemplis vitae, quam verbis regulae ostenderit se velle, quod Fratres sui & filii divinae providentiae innitentes, suos in Deum jacerent cogitatus, qui volucres coeli pascit, quae non congregant in horrea, nec seminant nec metunt: non est verisimile voluisse ipsum eos habere granaria vel cellaria, ubi quotidianis mendicationibus deberent sperare posse tranfigere vitam suam. Et idcirco non ex timore levi relaxare se debent ad congregationes & conservationes hujusmodi faciendas: sed tunc tantum cum esset multum credibile ex jam expertis, quod non possent vitae necessaria aliter invenire. Hoc autem Ministrorum & Custodum simul, & separatim in suis administrationibus & custodiis (cum Guardiani & duorum de conventu loci discretorum Sacerdotum & antiquorum in Ordine Fratrum consilio & assensu) duximus judicio reliquendum, eorum super hos specialiter conscientias onerantes. Hinc est quod, cur Vir sanctus Fratres suos in paupertate summa, ac humilitate fundare voluerit, quoad affectum pariter & effectum, sicut gere regula tota clamat: convenit ipsis, quod nullo modo deinceps fieri faciant, vel fieri sustineant Ecclesias vel alia quaecumque aedificia, quae (considerato Fratrum inhabitantium numero) excessiva in multitudine & magnitudine debeant reputari. Ideoque volumus, quod ubique in suo Ordine deinceps temperatis & humilibus aedificiis sint contenti, ne huic tantae paupertati promissae, quod patet oculis, contrarium foris clamet. Quamvis etiam paramenta & vasa Ecclesiastica ad honorem divini Nominis ordinentur, propter quem omnia fecit ipse Deus: tamen qui absconditorum est cognitor, ad animum sibi ministrantium respicit principaliter, non ad manum: nec per illa sibi vult serviri quae suorum servitorum conditioni & statui dissonarent: propter quod sufficere debent eis vasa & paramenta Ecclesiastica decentia, in numero & in magnitudine sufficientia competenter. Superfluitas autem aut nimia pretiositas, vel quaecumque curiositas in his seu aliis quibuscumque non postest ipsorum professioni vel statui convenire: cum enim haec sapiant thesaurizationem seu copiam, paupertati tantae quoad humanum judicium derogant manifeste: quapropter praemissa servari a Fratribus volumus, & mandamus. Circa equorum vero & armorum oblationes illud decernimus in omnibus, & per omnia observandum, quod per declarationem praedictam in pencuniariis noscitur eleemosynis definitum.

    12. Ex praemissis autem succrevit non parum scrupolosa quaestio inter Fratres: videlicet utrum ex suae professione regulae obligentur ad arctum & tenuem, sive pauperem usum rerum: quibusdam ex ipsis credentibus & dicentibus, quod sicut quoad dominium rerum habent ex voto abdicationem arctissimam, ita ipsis quoad usum arctitudo maxima & exilitas est indicta: aliis in contrarium asserentibus, quod ex professione sua ad nullum usum pauperem, qui non exprimatur in regula obligantur, licet teneantur ad usum moderatum temperantiae, sicut & magis ex condecenti quam ceteri christiani. Volentes itaque conscientiarum praedictorum Fratrum providere quieti, & his altercationibus finem dare, declarando dicimus, quod Fratres Minores ex professione suae regulae specialiter obligantur ad arctos usus seu pauperes, qui in ipsorum regula continentur: & eo obligationis modo, sub quo continet seu ponit regula dictos usus.

    13. Dicere autem sicut aliqui asserere perhibentur, quod haereticum sit, tenere usum pauperem includi vel non includi sub voto evangelicae paupertatis, praesumptuosum & temerarium judicamus. 14. Demum quia ex eo quod dicta regula per quos, & ubi fieri debeat Ministri Generalis electio tradens, nullam facit de Ministrorum Provincialium electione, vel institutione penitus mentionem, oriri super hoc poterat dubitatio inter Fratres: nos volentes posse ipsos clare & secure procedere in omnibus factis suis: declaramus, statuimus etiam & ordinamus in hac constitutione in perpetuum valitura, ut cum alicui Provinciae de Ministro fuerit providendum, ipsius Ministri electio penes Capitulum Provinciale resideat, quam idem Capitulum die sequenti, qua fuerit congregatum, facere teneatur. Ipsius autem electionis confirmatio ad Ministrum pertineat Generalem, & si quidem ad electionem hujusmodi per formam scrutinii procedatur, & votis in diversa divisis, electiones plures in discordia celebrari contingat, illa quae a majori parte Capituli numero (nulla zeli vel meriti collatione, aut consideratione habita) fuerit celebrata, exceptione seu contradictione quacumque alterius partis non obstante, per dictum Generalem Ministrum de consilio discretorum de Ordine (prius tamen ex Officio, prout spectat ad ipsum, diligenti examinatione praemissa) confirmetur, vel etiam infirmetur: prout ei secundum Deum visum fuerit expedire: & si fuerit infirmata, ad Capitulum Provinciale electio hujusmodi revertatur.

    15. Ceterum si Capitulum Provinciale die praedicta Ministrum eligere praetermittet: ex tunc Ministri Provinicalis provisio ad Generalem Ministrum libere devolvatur. Verum si Ministro praedicto, & Capitulo generalibus ex certa ac rationabili causa, videretur aliquando in Provinciis ultra Maris Hiberniae, Graecia, seu Romaniae, in quibus hactenus alius providendi modus dicitur ex causa certa, & rationabili fuisse servatus, expedire Ministrum Provincialem, per Ministrum Generalem, cum proborum Ordinis consilio potius, quam per Capituli praedicti electionem praefici: in Provinciis Hiberniae etiam ultramarinis irrefragabiliter, in Romania vero, vel Graecia quando Minister dictae Proviniciae moreretur, vel obsolveretur citra Mare; illa vice servetur absque dolo, partialitate, & fraude (super quo eorum conscientias oneramus) quod super hoc dictus Minister cum dictorum proborum Consilio duxerit ordinandum.

    16. In destitutione vero dictorum Ministrorum Provincialium servari volumus, quod super hoc hactenus de ipso Ordine extiterit observatum. Ceterum si contigerit eosdem Ministro Generali carere, per Vicarium Ordinis fiat super hoc, quod faciendum fuerit per eumdem Ministrum usquequo provisum fuerit de Generali Ministro.

    17. Porro si quid de hujusmodi Ministro Provinciali secus attentari forte contigerit, illud ipso facto sit irritum, & inane.

    Nulli igitur omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum delarationum, dictorum, commissionis, mandati, constitutionum, judicationum, & voluntatum infringere, vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesumperit, indignationem Omnipotentis Dei, ac beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.


Click here for the English translation