Petitionibus vestris benignum impertientes

 

1255, julio, 15.  Anagni.  Bula de Alejandro IV en que concede a la Universidad de Salamanca el uso del sello.

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis universitati magistrorum, rectorum et scholarium Salamantin. salutem et apostolicam benedictionem.  Petitionibus vestris benignum impertientes assensum, ut commune sigillum habere ac eo uti libere valeatis, devotioni vestrae liberam concedimus auctoritate praesentium facultatem.  Nulli ergo omnium hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire.  Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationum omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.  Dat.  Anagniae id. julii pontificatus nostri anno primo.

AUS:      Bulas Pontificias, orig. perg.; cops.: ms. 210 fol. 33v., ms. 212 fol. 4v.; AVR: Reg.n. 24, fol. 75.  Ed.: BELTRÁN DE HEREDIA, Bulario, I, 1966, n. II, de quien se ha tomado el texto.

 

 

 

shopify analytics ecommerce