Ad haec ministri et fratres ac sorores civitatis, et loci cuiuslibet, ad visitationem communem in aliquo loco religioso, vel ecclesia, ubi locum huiusmodi contigerit deesse, vonveniant, et visitatorem habeant sacerdotem, qui alicuius approbatae religionis existat, quique illis de commissis excessibus iniungat peonitentiam salutarem. Nec quivis alius possit eis huiusmodi visitationis officium exhibere. Quia vero praesens vivendi forma institutionem a B. Francisco praelibato suscepit, consuliumus, ut visitatores et informatores de fratrum Minorum ordine assumantur, quos custodes vel guardiani eiusdem ordinis, cum super hoc requisiti fuerint, duxerint assignandos. Nolumus tamen congregationem huiusmodi a laico visitari. Huiusmodo autem visitationis officium semel exerceatur in anno, nisi necessitate aliqua suadente fuerit pluries facienda. Incorrigibiles vero ac inobedientes monitio trina praeveniat. Qui si se corrigere non curaverint, de ipsius congregationis consortio expellantur omnino de consilio discretorum.