Quod caveant, in quantum possunt, a iuramentis solemnibus. - Cap. XII.

A iuramentis autem solemnibus omnes abstineant, nisi necessitate cogente in casibus per indulgentiam Apostolicae Sedi exceptis, videlicet, pro pace, fide, alumnia et testimonio perhibendo, ac etiam in contractu emptionis, venditionis et donationis, ubi videbitur expedire. In communi quoque loquela vitent, prout poterunt, iuramenta. Et qui die aliqua minus caute iuraverint lapsu linguae (prout contingere in multiloqui consuevit) die lapso in sero, cum debet recogitare quid fecerit, dicat tribus vicibus orationem dominicam, propter incaute facta hiusmodi iuramenta. Memor autem sit quilibet, ut ad divina obsequia familiam propriam exhortetur.