De modo examinandi volentes intrare in ordinem. - Cap. I.

Nos igitur ordinem ipsum opportunis favoribus prosequentes, ad eius augumentum bengnius intendentes, statuimus, ut omnes, quoad ad servandum huiusmodi vitae formam assumi contigerit, ante assumptionem seu receptionem ipsorum, de fide catholica et obedientia erga praefatam Ecclesiam diligenti examinationi subdantur. Et si eas professi firmiter fuerint, vereque crediderint, admitti, seu recipi tute poterunt ad eamdem. Praecavendum est tamen solicite, haereticus ne quis, vel suspectus de haeresi, aut etiam infamatus, ad vitae observationem ipsius quomodolibet admitatur. Et si talem inveniri contigerit extitisse receptum, asignetur ille quamcitius inquisitoribus pravitatis haereticae puniendus.