X
    Categories: Pope Alexander VII (April 7, 1655 to May 22, 1667)

Super Cathedram Principis Apostolorum

from the book “Bullarium patronatus Portugalliae Regum” pg 95 vol. 2

Cenerabliis frater, salutem et apostolicam beneditinionem

Super cathedram principis apostolorum, inscrutabili divinae Providentiae arcano, collocati, mentis nostrae aciem per universas christiani orbis partes jugiter circumferimus, ut spirituali christifidelium, ubicumque existentium, directioni et curae, quantum nobis ex alto conceditur, salubriter consulamus.

1. Itaque christeifidelibus in regno Tunkini et infrascriptis provinciis adjacentibus, videlicet Junam, Quieichen, Hu-quang, Sutcjuen, Quansii et Laos, existentibus, de vicario apostolico, qui eos in via Domini prospere, dirigat, providere volentes, ac de catholicae religionis zelo, doctrina, prudentia, dexteritate, intergritate, charitate aliisque vitutibus tuis plurinum in Domino confisi; teque a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, a jure vel ab homine, quavis occasione vel causa statis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad effectum praesentium dumtaxat consequedum, harum serie absolvenes et absolutom fore censentes, de venerabilium fratum nostrorum . Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalium, negotiis propogandae fidei praepositorum, consilio, te in praedicto regno Tunkini., cum administratione supra expressarum provinciarum, vicarium, apostolicum, donec et quousque a praedictorum cardinalium congregatione fuerit aliter mandatum aut dispositum, auctoritate apostolica, tenore praesentium, facimus, constituimus et deputamus.

2. Dantes tibi facultatem, ut si contingat aliquem ex venerabilibus fratibus, Petro Lambert episcopo Berithensi, vicario Apostolica Cocincinae, cum adminstratione infrascripturum, provinciarum, videlicet Cubiang, Fokien, Quantung, Chiamsi, insulae Hainan aliarumque insularum a nobis constituto; nec non epsiscopo mox expediendo pro vicariatu Nankini in Sina, cum administratione provinciarum Pekini, Xantii, Xantung, Coreae et Tartariae, in itinere vel postquam illuc pervenerint morte vel alio eventu deficere, tu si deficienti proximior fueris, possis etiam ad eas provincias, quae eidem deficienti episcopo suberant, administrationem extendere, vel cum alio episcopo novam divisionem inire, qua ratione corum christefidelium necessitatibus aptius consultum videbitur, ne prorsus pastore destituti remaneant, donec per memoratam cardinalium congregationem, quam statim de praedictis certiorem reddere curabis, aliter fuerit dispositum.

3. Ut autem in partibus praedictis sacerdotium, indigenorum ordinato facilius peragi, atque ita fides catholica ibidem firmius, benedicente Domino, radicare valeat, tibi cum christifidelibus, earumdem partium indigenis, uti vicario apostolico vigore praesentium pro tempore subditis, licet idioma latinum non intelligant, nihilominus dummodo legere illud norint, eisque canon missae ac formulae sacramentorum Ecclesiae declarentur, ad omnes etiam sactos et presbyteratus ordines, servatis alias servandis, promovendi et promoti in illis, etiam in alteris ministerio ministrare libere et licite possint et valeant; dispensandi necnon recitationem divini officii, horarum, scilicet canonicarum, eisdem christifidelibus in recitationem aliarium precum in eorum lingua arbitrio tuo commutandi facultatem, pariter, auctoritate et tenore praesentis, ad septennium, dumtaxet concedimus et impertimur, salva semper in praemissis auctoritate congregationis, praedictorum cardinalium.

4. Non obstantibus praemissis, necnon apostolicis, ac in universalibus provincialibusque conciliis, etc.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, sub annulo piscatoris, die 9 septembris 1659, pontificatus nostri anno quinto (9 de septembro de 1659).

Pope Alexander VII :