In eminenti Apostolatus specula, meritis licet imparibus,
divina disponente clementia, constituti iuxta creditum nobis pastoralis
providentiae debitum iugi, quantum ex alto conceditur, solicitudinis studio iis
intendimus, per quae erroribus, vitiisque aditu intercluso, Orthodoxae
Religionis potissimum servetur integritas, atque ab universo Catholico Orbe
difficillimis hisce temporibus perturbationum pericula propellantur.
§ 1. Sane vel ipso rumore publico nunciante, Nobis innotuit
longe, lateque progredi, atque in dies invalescere nonnullas Societates, Coetus,
Conventus, Collectiones, Aggregationes, seu Conventicula, vulgo de liberi
Muratori seu Francs Massons, aut alia quavis nomenclatura pro idiomatum
varietate nuncupata, in quibus cuiuscumque Religionis, et Sectae homines
affectata quadam contenti honestatis naturalis specie, arcto aeque, ac impervio
foedere secundum leges, et statuta sibi condita invicem consociantur; quaeque
simul clam operantur, tum districto iureiurando ad Sacra Biblia interposito, tum
gravium poenarum exaggeratione inviolabili silentio obtegere adstringuntur.
Verum cum ea sit sceleris natura, ut se ipsum prodat, et clamorem edat sui
indicem, hinc Societates, seu Conventicula praedicta vehementem adeo Fidelium
mentibus suspicionem ingesserunt, ut iisdem aggregationibus nomen dare apud
prudentes, et probos idem omnino sit, ac pravitatis, et perversionis notam
incurrere; nisi enim male agerent, tanto nequaquam odio lucem haberent. Qui
quidem rumor eo usque percrebuit, ut in plurimis Regionibus memoratae Societates
per saeculi Potestates tanquam Regnorum securitati adversantes proscriptae, ac
provide eliminatae iampridem extiterint.
§ 2. Nos itaque animo evolventes gravissima damna, quae ut
plurimum ex huiusmodi Societatibus, seu Conventiculis nedum temporalis
Reipublicae tranquillitati, verum etiam spirituali animarum saluti inferuntur,
atque idcirco tum Civilibus, tum Canonicis minime cohaerere Sanctionibus, cum
divino eloquio doceamur, die noctuque more servi fidelis, et prudentis Dominicae
Familiae praepositi vigilandum esse, ne huiusmodi hominum genus veluti fures
Domum perfodiant, atque instar Vulpium vineam demoliri nitantur, ne videlicet
simplicium corda pervertant, atque innoxios sagittent in occultis, ad latissimam,
quae iniquitatibus impune patrandis inde aperiri posset, viam obstruendam,
aliisque de iustis, ac rationabilibus causis nobis notis, easdem Societates,
Coetus, Conventus, Collectiones, Aggregationes seu Conventicula de liberi
Muratori, seu Francs Massons, aut alio quocumque nomine appellata, de
nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium
Consilio, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione
nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine damnanda, et prohibenda esse
statuimus, et decrevimus, prout praesenti nostra perpetuo valitura Constitutione
damnamus, et prohibemus.
§ 3. Quocirca omnibus, et singulis Christifidelibus
cuiuscumque status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, et praeeminentiae,
sive laicis, vel Clericis tam Saecularibus quam Regularibus, etiam specifica, et
individua mentione, et expressione dignis districte, et in virtute sanctae
obedientiae praecipimus, ne quis sub quovis praetextu, aut quaesito colore
audeat, vel praesumat praedictas Societates, de liberi Muratori, seu Francs
Massons, aut alias nuncupatas inire, vel propagare, confovere, ac in suis
aedibus, seu Domibus, vel alibi receptare, atque occultare, iis adscribi,
aggregari, aut interesse, vel potestatem, seu commoditatem facere, ut alicubi
convocentur, iisdem aliquid ministrare, sive alias consilium, auxilium, vel
favorem palam, aut in occulto, directe, vel indirecte per se, vel alios quoquo
modo praestare, nec non alios hortari, inducere, provocare, aut suadere, ut
huiusmodi Societatibus adscribantur, annumerentur, seu intersint, vel ipsas
quomodolibet iuvent, ac foveant, sed omnino ab iisdem Societatibus, Coetibus,
Conventibus, Collectionibus, Aggregationibus, seu Conventiculis prorsus
abstinere se debeant, sub poena excommunicationis per omnes, ut supra
contrafacientes ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per
quemquam nisi per nos, seu Romanum Pontificem pro tempore existentem,
praeterquam in articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat
obtinere.
§ 4. Volumus insuper, et mandamus, ut tam Episcopi, et
Praelati Superiores, aliique locorum Ordinarii, quam haereticae pravitatis
ubique locorum deputati Inquisitores adversus transgressores cuiuscumque sint
status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, vel praeeminentiae, procedant,
et inquirant, eosque tanquam de haeresi vehementer suspectos condignis poenis
puniant, atque coerceant; iis enim, et eorum cuilibet contra eosdem
transgressores procedendi, et inquirendi, ac condignis poenis coercendi, et
puniendi, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, brachii saeculaaris auxilio
liberam facultatem tribuimus et impartimur.
§ 5. Volumus autem ut earumdem praesentium transumptis, etiam
impressis manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in
dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur,
quae ipsis originalibus litteris adhiberetur si forent exhibitae vel ostensae.
§ 6. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae
declarationis, damnationis, mandati, prohibitionis et interdictionis infringere,
vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se
noverit incursurum.
Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, anno incarnationis dominicae MDCCXXXVIII,
IV kalendas maii, pontificatus nostri anno VIII.
Cfr. CLEMENS XII, Litt. ap. In eminenti, 28 apr. 1738, in Bullarium Romanum,
taurinensis ed., t. XXIV, 365-367.