Dignum Arbitramur et Congruum

1255, septiembre, 22.  Bula de Alejandro IV en que concede validez universal a los grados otorgados por la Universidad de Salamanca.

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis universitati magistrorum et scholarium Salamantin. salutem et apostolicam benedictionem.  Dignum arbitramur et congruum quod hii qui agrum studii cotidianis lectionibus excolunt ut valeant percipere scientiae margaritam, in suis petitionibus invenisse nos gaudeant favorabiles et benignos, ut tanto eorum studium exerceatur liberius quanto favore apostolico se senserint communitos.  Cum igitur, sicut ex tenore vestrae petitionis accepimus, contingat interdum quod hii qui semel examinati et approbati in Salamantino studio in quacumque facultate, quamquam inventi sint idonei ad regendum, nisi iteratum examen in eadem facultate subeant, alibi regere minime permittantur ut, ne totiens examen subire oporteat eos quotiens alibi regere ipsos contingit, provideri quieti vestrae super hoc de benignitate apostolica petiistis.  Nos igitur, carisimi in Christo filii nostri. regis Castellae ac Legionis illustris ac vestris supplicationibus inclinati, ut postquam aliquis magistrorum vel scholarium in Salamantino studio in quacumque facultate, examine legitimo praecedente, inventus fuerit idoneus ad regendum, in quolibet generali studio, Parisiensi et Bononiensi dumtaxat exceptis, in facultate ipsa pro qua ibi semel examen subiit, sine iterato examine ac alicujus contradictione regere valeat, vobis et vestris successoribus auctoritate praesentium indulgemus.  Nulli ergo… Datum Anagniae decimo kal. octobris pont. nostri anno primo.

AUS:      Bulas Pontificias, orig. perg.; cops.:. ms. 210 fols. 33v-34r.  AVR: Reg. 24, fol. 97 Ed.:Constitvtiones apostolicas, y estatvtos de la mvy insigne Vniversidad de Salamanca. Recopilados… 1625, 124-125; BELTRÁN DE HEREDIA, Bulario, I, 1966, n. 15, de quien se ha tomado el texto.